monumenta.ch > Defensor Locociagensis > sectio 26 > 2 > sectio 18 > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 16. <<<     >>> 18.

17.

1 Et ideo terras fugito, in quibus invidia est, ubi ambitio, ubi contentio.
2 Boni ergo illius capacem se anima tua praebeat; ut supra nubes volet, sicut aquila renovetur, sicut aquila pennas emittat; ut renovatis alarum remigiis, alta petere non reformidet, hanc habitationem relinquat: terrenum enim habitaculum gravat animam (Sap. IX, 15).
3 Exuat vetera, abiiciat erroris desideria, abluat oculos suos; ut videat illum fontem verae sapientiae, illum fontem vitae aeternae, qui affluit atque exundat omnibus, nullius indigens.
4 Quis enim dedit illi, cum ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia sint (Rom. XI, 35)?